Autor Wątek: Infinitae bonitatis (Proza na Boże Narodzenie) [nuty]  (Przeczytany 2974 razy)

tomas_wawa

  • Gość
T: ks. M. M. Mioduszewski, 1838 r.
M: tamże.

1. Infinitae bonitatis, * Et immensae Majestatis, * Scenam recludit praesepium, * Hic amor riget, * Hic ignis friget, * Hic Deus jacet, * Hic verbum tacet, * Hic immortalis * Nascitur mortalis.
2. Pennis venti qui portatur, * Hic a ventis flagellatur, * Lux vera, nocte obruitur. * Soles gemelii – Fluunt ocelli, * Amore plenae – Diffluunt genae, * Artus tenelii – Trepidant Puelli.
3. Quem nec ampla terrae castra, * Nec coelorum ambiunt astra, * Parvis contegitur fasciolis: * Pro Coeli aula – Vilis est caula, * Illustrae tectum – Nix tegit tectum, * Patens rigori – Pervium furori.
4. Orbem terrae qui creavit, * Coeli molem qui fundavit, * Non habet locum in diversorio. * Cui coelum sedes – Non habet aedes; * Qui nos serenat, * Flet sub acerbis – Boreae procellis.
5. Egredimini de duris, * Obstinati cordis muris, * Filiae Sion egredimini! * Videte bellum – Regem Puellum, * Cui sella gramen – Cui thronus stramen, * Cui misellus – Servus est asellus.
6. O mi Jesu! o meorum * Prima vena gaudiorum: * O Angelorum laetitia! * O mi amator! – O sospitator! * Tune miselle – Rex es Puelle? * Tune Creator – Coeli Imperator?
7. O immensae charitatis, * Inexhaustae bonitatis * Tuae, mi Jesu! quis est numerus? * Quis te amor angit? – Quis te ignis tangit? * O mundi lumen! – O Coeli Numen! * Salutis autor – Patrone et fautor.
8. O cunabula! o foenum! * O praesepe Deo plenum! * O Virgo Parens! o Puellule! * Puelle nate – Deus incarnate, * Hic ignis crescit – Cor emollescit, * Pectus liquescit – Amor obstupescit.

knrdsk1

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 2540
    • Zobacz profil
    • SŚT
    • Email
Odp: Infinitae bonitatis (Proza na Boże Narodzenie) [nuty]
« Odpowiedź #1 dnia: 04-01-2010, 10:14:02 »
Polskie tłumaczenie, wg X.M.M.Mioduszewskiego:
"Wspaniałości niezmierzonej" - u nas pieśń ta znajduje się tutaj: http://spiewnik.katolicy.net/index.php/topic,3053.0.html