Triumphus Regis Angelorum (Tryumfy Króla niebieskiego)

Zaczęty przez tomas_wawa, 24-01-2009, 01:56:45

Poprzedni wątek - Następny wątek

tomas_wawa

Triumphus Regis Angelorum, czyli Tryumfy Króla niebieskiego po łacinie, według Karola Miarki (Kantyczki, 1911 r.):

1. Triumphus Regis Angelorum, * Factus est a summo Caelorum: * Excitavit pastores, sui gregis tutores, * Cantando, cantando.
2. Laus summa in excelsis Deo, * Et plausus peccatori reo: * Quia natus Salvator, peccatorum amator, * In terris, in terris.
3. Natus est de Maria matre, * Aeternus Deus sine patre: * Ut loco inferorum, nos in arce polorum, * Locaret, locaret.
4. Pastores nimis admiratur, * Triumphi causam sciscitantur: * Quid novi ageretur, unde lux oriretur, * Ignari, ignari.
5. Deum norunt esse Caeli Regem, * In campis relinquentes gregem, * Festinant salutatum, Betleem Juda natum, * Infantem, infantem.
6. Divina luce illustrati, * Adorant puerum prostrati: * Deum verum credentes, et corde confitentes, * Fideli, fideli.
7. Quae habent munera depromunt, * Et coram Pusione ponunt: * Suscipe neonate, nos et haec dona grate, * Oblata, oblata.
8. Paulo post, colunt et Mariam, * Infantis Verbi matrem piam, * Cum Josepho parente, ore simul et mente, * Sincera, sincera.
9. Pastores oves deseratis, * Et agno uni serviatis, * Qui relicto terreno, nos pascat in supremo, * Ovili, ovili. Amen.