Autor Wątek: Horae Sanctae Crucis (Patris sapientia)  (Przeczytany 3938 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 569
    • Zobacz profil
Horae Sanctae Crucis (Patris sapientia)
« dnia: 28-01-2009, 03:12:35 »
Hore de sancta Cruce lub Horae Sanctae Crucis - nabożeństwo godzinkowe o Świętym Krzyżu, powstało ok. 1330 r, niektóre źródła autorstwo przypisywały Papieżowi Janowi XXII (1316-1334)
Głównym elementem nabożeństwa jest hymn Patris sapientia, którego poszczególne strofy przypadają na kolejne godziny kanoniczne.
Hymn ten stał się inspiracją i pierwowzorem dla wielu polskich pieśni:
Jezus Chrystus, Bóg Człowiek
Jezus mądrość i prawda Ojca przedwiecznego
Mądrość Ojca Przedwiecznego (Jakub Lubelczyk, Cyprian Bazylik)

Poniższy tekst pochodzi z rękopisu Ms. GkS 1607 (The Royal Library, Kopenhaga, około 1510 - 1525)



Incipiunt hore de sancta cruce:

Domine labia mea aperies,
et os meum annunciabit laudem tuam :
Deus in adiutorium meum intende :
domine ad adiuvandum me festina.
Gloria patri et filio et spiritu sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.

Hymnus.
Patris sapiencia veritas divina.
Deus homo captus est hora matutina.
A notis et discipulis cito derelictus
a iudeis traditus venditus et afflictus.

Versiculus.
Adoramus te xpriste et benedicimus tibi
quia per sanctam crucem tuam Redemisti mundum.
Oremus.

Oratio.
Domine Jhesu xpriste filii dei vivi pone passionem
crucem et mortem tuam inter iuditium tuum et animam meam nunc et in hora mortis mee
et largiri digneris vivis misericordiam et graciam defunctis requiem
et veniam ecclesie tue sancte pacem et concordiam et nobis peccatoribus
vitam et leticiam sempiternam.
Qui vivis et Regnas deus. Per omnia secula seculorum : amen.

Ad primam sequitur.

Deus in adiutorium meum intende :
domine ad adiuvandum me festina. Gloria patri :

Hymnus.
Hora prima ductus est ihesus ad pilatum.
Falsis testimoniis multum accusatum :
In collo percuciunt manibus ligatum
Vultum dei conspuunt lumen celi gratum.

Antiphona.
Adoramus te xpriste et benedicimus tibi
quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Oremus.

Oratio.
Domine ihesu xpriste filii dei vivi pone passionem
crucem et mortem tuam inter iuditium tuum et animam meam nunc et in hora mortis mee
et largiri digneris vivis misericordiam et graciam defunctis requiem
et veniam ecclesie tue sancte pacem et concordiam et nobis peccatoribus vitam et leticiam sempiternam.
Qui vivis et Regnas deus. Per omnia secula seculorum : amen.

Ad terciam.

Deus in adiutorium meum intende :
domine ad adiuvandum me festina. Gloria.

Hymnus.
Crucifige clamitant hora terciarum
illusus induitur veste purpurarum.
Caput eius pungitur corona spinarum :
Crucem portat humeris ad locum penarum.

Versiculus.
Adoramus te xpriste et benedicimus tibi
quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Oremus.

Oratio.
Domine ihesu xpriste filii dei vivi pone passionem, crucem
et mortem tuam inter iuditium tuum et animam meam nunc et in hora mortis mee
et largiri digneris vivis misericordiam et graciam defunctis requiem
et veniam ecclesie tue sancte pacem et concordiam et nobis peccatoribus
vitam et leticiam sempiternam.
Qui vivis et Regnas deus. Per omnia secula seculorum : amen.

Ad sextam.

Pater noster. Ave etc.

Deus in adiutorium meum intende.
Domine ad adiuvandum me festina. Gloria patri.

Ymnus.
Hora sexta ihesus est cruci conclavatus,
et est cum latronibus pendens deputatus.
Pre tormentis sitiens felle saturatus,
agnus crimen diluit sic ludificatus.

V. Adoramus te xpriste et benedicamus tibi,
quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Oremus.

Oratio.
Domine ihesu criste fili dei vivi pone passionem, crucem
et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam nunc et in hora mortis mee,
et largiri digneris vivis misericordiam et graciam,
defunctis requiem et veniam, ecclesie tue sancte pacem et concordiam,
et nobis peccatoribus vitam et leticiam sempiternam. Qui
vivis et regnas deus per omnia secula seculorum. Amen.

Ad nonam.

Deus in adiutorium meum intende.
Domine ad adiuvandum me festina. Gloria.

Hymnus.
Hora nona dominus ihesus expiravit,
hely clamans animam patri commendavit.
Latus eius lancea miles perforavit,
terra tunc contremuit et sol obscuravit.

Versiculus.
Adoramus te christe et benedicimus tibi.
Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Oremus.

Oratio.
Domine ihesu christe fili dei vivi pone passionem, crucem
et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam nunc et in hora mortis mee,
et largiri digneris vivis misericordiam et graciam,
defunctis requiem et veniam, ecclesie tue sancte pacem et concordiam,
et nobis peccatoribus vitam et leticiam sempiternam.
Qui vivis et Regnas deus. Per omnia secula seculorum. Amen.

Ad vesperas.

Deus in adiutorium meum intende :
domine ad adiuvandum me festina. Gloria patri.

Hymnus.
De cruce deponitur hora vespertina
fortitudo latuit in mente divina.
Talem mortem subiit vite medicina.
Heu corona glorie iacuit spina.

Versiculus.
 Adoramus te xpriste et benedicimus tibi
quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Oremus.

Oratio.
Domine ihesu xpriste filii dei vivi pone passionem, crucem et mortem tuam inter iuditium tuum et animam meam nunc et in hora mortis mee
et largiri digneris vivis misericordiam et graciam defunctis requiem
et veniam ecclesie tue sancte pacem et concordiam et nobis peccatoribus
vitam et leticiam sempiternam.
Qui vivis et Regnas deus. Per omnia secula seculorum . amen.

Completorium.

Converte nos deus salutaris noster.
Et averte iram tuam a nobis.
Deus in adiutorium meum intende :
domine ad adiuvandum me festina. Gloria patri.

Hymnus.
Hora completorii datur sepulture.
Corpus xpristi nobile spes vite future.
Conditor aromate complentur scripture
iugis sic memorie mors hec michi cure.

Versiculus.
Adoramus te xpriste et benedicimus tibi
quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum. Oremus.

Oratio.
Domine ihesu xpriste filii dei vivi pone passionem
crucem et mortem tuam inter iuditium tuum et animam meam nunc et in hora mortis mee
et largiri digneris vivis misericordiam et graciam defunctis requiem
et veniam ecclesie tue sancte pacem et concordiam et nobis peccatoribus vitam et leticiam sempiternam :
Qui vivis et Regnas deus. Per omnia secula seculorum . amen.

Recommendatio:

Has horas canonicas cum devocione
tibi xpriste recola pia racione
tu qui pro me passus est penas
in agone sic labori consonaris consors sim corone. Amen.

Benedicamus domino. Deo gracias.
« Ostatnia zmiana: 05-01-2016, 21:45:02 wysłana przez Rorantysta »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 569
    • Zobacz profil
Odp: Horae Sanctae Crucis (Patris sapientia)
« Odpowiedź #1 dnia: 28-01-2009, 03:45:49 »
wersja godzinek wg Thesaurus Precum Latinarum

Horae Sanctae Crucis

Ad Matutinum

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Hymnus:
Patris sapientia, veritas divina,
Deus homo captus est hora matutina:
A notis discipulis cito derelictus:
A Iudaeis traditus, venditus, et afflictus.

Ant: O crux venerabilis, quae salutem attulisti miseris, quibus te efferam praeconiis: quoniam vitam nobis caelitum praeparasti.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
V. Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Ad Primam

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Hymnus:
Hora prima Dominum ducunt ad Pilatum,
A falsis testibus multum accusatum,
Colaphis percutiunt manibus ligatum,
Vultum Dei conspuunt lumen caeli gratum.

Ant: O crucis victoria, et admirabile signum, in caelesti curia fac nos captare triumphum.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
V. Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Ad Tertiam

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Hymnus:
Crucifige clamitant hora tertiarum:
Illusus induitur veste purpurarum:
Caput eius pungitur corona spinarum.
Crucem portat humeris ad locum poenarum.

Ant: Funestae mortis damnatur supplicium, dum Christus in cruce nostra destruxit vincula criminum.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
V. Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Ad Sextam

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Hymnus:
Hora sexta Iesus est cruci conclavatus,
Et est cum latronibus pendens deputatus:
Prae tormentis sitiens felle saturatus,
Agnus crimen diluens sic ludificatus.

Ant: Per lignum servi facti sumus, et per sanctam crucem liberati sumus: fructus arboris seduxit nos, filius Dei redemit nos.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
V. Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Ad Nonam

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Hymnus:
Hora nona Dominus Iesus expiravit:
Eli clamans spiritum patri commendavit:
Latus eius lancea miles perforavit.
Terra tunc contremuit, et sol obscuravit.

Ant: O magnum pietatis opus: mors mortua tunc est, in ligno quando mortua vita fuit.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
V. Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Ad Vesperas

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Hymnus:
De cruce deponitur hora vespertina.
Fortitudo latuit in mente divina.
Talem mortem subiit vitae medicina:
Heu corona gloriae iacuit supina.

Ant: O crux benedicta, quae sola fuisti digna portare talentum mundi: dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: super omnia ligna cedrorum, tu sola excelsior: in qua mundi salus pependit, in qua Christus triumphavit, et mors mortem superavit in aeternum.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
V. Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Ad Completorium

V. Per signum crucis de inimicis nostris.
R. Libera nos Deus noster.
V. Domine labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.

Hymnus:
Hora completorii datur sepulturae
Corpus Christi nobile, spes vitae futurae
Conditur aromate: complentur scripturae:
Iugi fit memoriae mors haec mihi curae.

Ant: Salvator mundi salva nos, qui per crucem et sanguinem tuum redemisti nos, auxiliare nobis, te deprecamur Deus noster.

V. Adoramus te Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
V. Oremus:
Domine Iesu Christe fili Dei vivi, pone passionem, crucem, et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc, et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam: vivis et defunctis requiem et veniam: Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Commendatio

Has horas canonicas cum devotione,
Tibi Christe recolo pia ratione:
Ut qui pro me passus es amoris ardore,
Sis mihi solatium, mortis in agone,
Amen.