Autor Wątek: Te Matrem Dei  (Przeczytany 2871 razy)

Mainchin

  • Czeladnik
  • *
  • Wiadomości: 3
    • Zobacz profil
Te Matrem Dei
« dnia: 29-04-2009, 22:21:18 »
Te Matrem Dei laudamus
Te Mariam virginem confitemur.
Te æterni Patris sponsam:
omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli et archangeli:
Tibi omnes principatus humiliter serviunt.
Tibi omnes potestates et supernæ virtutes:
Tibi cælorum dominations obedient.
Tibi omnes throni cherubin et seraphim:
exsultantes assistant.
Tibi cuncta angelica creatura:
delectabili voce proclamat:
Sancta, Sancta, Sancta, Maria Mater Dei et virgo.
Pleni sunt cæli et terra:
majestatis gloriæ fructus ventris tui.
Te gloriosus apostolorum chorus:
creaturis matrem collaudat.
Te laudabilis numerus prophetarum:
virginem Deum parituram prædixerat.
Te Martyrum cetus beatorum:
Christi genitricem glorificat.
Te gloriosus exercitus confessorum:
totius Trinitatis templum appellat.
Te amabilis chorea Virginum sanctarum:
tuæ virginitatis et humilitatis exemplum prædicat.
Te tota cælestis curia:
cælorum reginam honorat.
Te per universum mundum:
sancta ecclesia invocando celebrat.
Matrem divinæ majestatis.
Venerandam te veram Regis cælestis puerperam.
Te sanctam quoque dulcem et piam.
Tu angelorum domina:
tu paradisæ janua.
Tu scala regni cælestis:
tu Regis gloriæ thalamus.
Tu arca pietatis et gratiæ:
tu vera es misericordiæ.
Tu refugium peccatoris:
tu es Mater Salvatoris.
Tu ad liberandum exulem hominem:
Dei Filium suscepisti in uterum.
Per te expugnato hoste antique:
sunt aperta fidelibus regna cælorum.
Tu cum Filio tuo:
sedes in Gloria Patris.
Tu Jesum pro nobis roga, O Domina:
quia nos ad iudicandum est venturus.
Te ergo poscimus servulis tuis subveni:
qui pretioso sanguine Filii tui redempti sumus.
Aeterna fac pia Virgo Maria cum servis tuis:
Gloria præmiari.
Salva nos populum servorum tuorum domina:
ut simus partecipes hereditatis tuæ.
Et rege nos et extolle: usque in æternum.
Per singulos dies:
O Domina Maria salutamus.
Et laudare te cupimus in eternum:
devota mente et voce.
Dignare dulcis Maria nunc et simper:
sine delicto nos conservare.
Miserere nostri pia: miserere nostri.
Fiat misericordia tua magna nobiscum:
quia in te, Maria, confidimus.
In te dulce Maria speramus:
ut nos defendas in æternum. Amen.

knrdsk1

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 2642
    • Zobacz profil
    • SŚT
    • Email
Odp: Te Matrem Dei
« Odpowiedź #1 dnia: 30-04-2009, 12:23:08 »
Polski przekład tej pieśni (Ciebie my Matką Boga wszyscy wyznawamy) znajduje się tutaj:
http://spiewnik.katolicy.net/index.php/topic,1156.0.html