Autor Wątek: Versus de Passione Domini nostri Iesu Christi  (Przeczytany 2035 razy)

Bartek

  • Majster
  • ***
  • Wiadomości: 217
    • Zobacz profil
Versus de Passione Domini nostri Iesu Christi
« dnia: 20-04-2011, 07:58:14 »
Versus de Passione Domini nostri Iesu Christi
(Kantyk o Męce Pańskiej św. Katarzyny Ricci, z tradycji Zakonu Kaznodziejskiego)

   1. Amíci mei et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt et stetérunt. (Ps 37,12)
   2. Tráditus sum et non egrediébar * óculi mei languérunt prae inópia. (Ps 87,9.10)
   3. Et factus est sudor meus * sicut guttae sánguinis decurréntis in terram. (Lc 22,44)
   4. Circumdedérunt me canes multi * concílium malignántium obsédit me. (Ps 21,17)
   5. Corpus meum dedi percutiéntibus * et genas meas velléntibus. (Is 50,6)
   6. Fáciem meam non avérti ab increpántibus * et conspuéntibus in me. (Is 50,6)
   7. Quóniam ego cum flagella parátus sum * et dolor meus in conspectu meo semper. (Ps 37,10)
   8. Mílites plecténtes corónam de spinis * imposuérunt super caput meum. (Io 19,2)
   9. Fodérunt manus meas et pedes meos * et dinumeravérunt ómnia ossa mea. (Ps 21,17.18)
  10. Et dedérunt in escam meam fel * et in siti mea potavérunt me accéto. (Ps 68,22)
  11. Omnes vidéntes me derisérunt me * locúti sunt lábiis et movérunt caput. (Ps 21,8)
  12. Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me * divisérunt sibi vestménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. (Ps 21,19)
  13. In manus tuas comméndo spíritum meum * redemísti me, Dómine, Deus veritátis. (Ps 30,6)
      Hic chorus repetit: In manus...
  14. Meménto famulórum tuórum, Dómine * dum véneris in regnum tuum. (cf. Lc 23,42)
  15. Jesus autem, emíssa voce magna, * trádidit spíritum. (Mt 27,50)
      Prostratio. Cantor altiore voce:
  16. Misericórdias Dómini * in aetérnum cantábo. (Ps 88,2)
  17. Vere languóres nostros ipse tulit * et dolóres nostros ipse portávit. (Is 53,4)
  18. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras * attrítus est propter scélera nostra. (Is 53,5)
  19. Omnes nos quasi oves errávimus * unusquísque in viam suam declinávit. (Is 53,6)
  20. Et pósuit in eo Dóminus * iniquitátes ómnium nostrum. (Is 53,6)
  21. Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? * exsúrge, et ne repéllas in finem. (Ps 43,24)
      Hic chorus repetit: Exsúrge...
      Cantor prosequitur: Exsúrge...
  22. Ecce Deus Salvátor meus * fiduciáliter agam et non timébo. (Is 12,2)
  23. Te ergo, quaésumus, tuis fámulis subvéni, * quos pretióso sánguine redemísti. (Te Deum 15)

V. Miserére nostri, Jesu benígne.
R. Qui passus es cleménter pro nobis.

Oratio
Réspice, quaésumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium: et Crucis subíre torméntum.


Źródło:
http://www.op.cz/?id=108
(Libellus precum O.P. 1983, pp. 723-725)