Autor Wątek: Surrexit Christus hodie  (Przeczytany 2468 razy)

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Surrexit Christus hodie
« dnia: 09-05-2011, 21:47:56 »
Surrexit Christus hodie
Humano pro solamine,

Mortem qui passus pridie
Miserrimo pro homine.

Mulieres ad tumulum
Dona ferunt aromatum,

Quaerentes Iesum dominum
Qui est salvator hominum,

Album cernentes angelum
Annuntiantes gaudium:

Mulieres o tremulae,
In Galilaeam pergite,

Discipulis hoc dicite,
Quod surrexit rex gloriae.

Petro dehinc et ceteris
Apparuit apostolis.

In hoc Paschali gaudio
Benedicamus Domino.

Gloria tibi, Domine,
Qui surrexisti e morte.

Laudetur sancta Trinitas
Deo dicamus gratias.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Surrexit Christus hodie
« dnia: 09-05-2011, 21:47:56 »

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
« Ostatnia zmiana: 01-06-2011, 16:56:12 wysłana przez Hrabia Radwan »