Autor Wątek: Antoni Padewski, św.: Si quaeris miracula  (Przeczytany 2596 razy)

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Antoni Padewski, św.: Si quaeris miracula
« dnia: 09-06-2011, 16:44:06 »
Si quaeris miracula
Mors, error, calamitas,
Demon, lepra fugiunt
Aegri surgunt sani.
 
Cedunt mare, vincula,
Membra, resque perditas,
Petunt et accipiunt
Iuvenes et cani.
 
Pereunt pericula,
Cessat et necessitas:
Narrent hi, qui sentiunt,
Dicant Paduani.
 
Cedunt mare ...
 
Gloria Patri et Filio
Et Spiritui Sancto.
 
Cedunt mare ...
 
V: Ora pro nobis, beate Antoni.
R: Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

V: Oremus: Ecclesiam tuam, Deus, beati Antoni Confessoris tui atque Doctoris deprecatio votiva laetificet: ut spiritualibus semper muniatur auxiliis et gaudiis perfrui mereatur aeternis. Per Christum Dominum nostrum.
R: Amen.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Antoni Padewski, św.: Si quaeris miracula
« dnia: 09-06-2011, 16:44:06 »