Autor Wątek: Benedykt z Nursji, św.: Gemma caelestis  (Przeczytany 2013 razy)

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Benedykt z Nursji, św.: Gemma caelestis
« dnia: 06-07-2011, 10:58:24 »
Gemma caelestis pretiosa regis,
Norma iustorum, via monachorum,
Nos ab immundi, Benedicte, mundi,
Subtrahe caeno.

Tuum solum spernens, cor in astra figens,
Cogis haeredes fieri parentes,
Vas Deo plenum reparare fractum
Promeruisti.

Magnus in parvis Eremetia membris,
Vincis aetatem, superas laborem;
Arcta districtae rudimenta vitae
Fervidus imples.

Strage saxorum puerum sepultum
Mox ut orasti, preces suscitasti,
Sensus hinc carni, caro sanitati
Redditur aeque.

Iure sub blandae specie columbae,
Nesciam fellis animarum sororis,
Summa stellati penetrare caeli
Culmina cernis.

Ipse post clarum referens triumphum,
Celsa devicto petis astra mundo,
Luce flammantem radiante cellam
Pallia sternunt.

Laus honor Patri, parilique Proli
Una Maiestas, eadem Potestas,
Cum quibus Sanctus simul implet omnem
Spiritus orbem.

Amen.

wojtas

  • Czeladnik
  • *
  • Wiadomości: 34
    • Zobacz profil
    • Email
Odp: Benedykt z Nursji, św.: Gemma caelestis
« Odpowiedź #1 dnia: 02-08-2013, 14:10:20 »
Gdzie można znaleźć nuty do tego hymnu?