Autor Wątek: Najsłodszego Imienia Jezus - Lauda Sion Salvatόris [nuty]  (Przeczytany 1300 razy)

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Sequentia in Festum Sanctissimi Nominis Iesu.

1. Lauda Sion Salvatóris
Iesu Nomen, et amóris
Toto cordis iúbilo.

2. Nomen sanctum nos amáre
Decet semper, et laudare
Absque mentis núbilo.

3. Iesu Nomen potestátis,
Atqu(e) aetérnae maiestátis,
Summi Patris bráchium.

4. Caelos fecit, terrae molem
Iesu Nomen, atque solem,
Et caeléste gáudium.

5. Angelórum ingens caetus,
Protoplastésque perféctus
Fuit Iesu Nόmine.

6. Ut aquárum magni fontes
Sunt immíssi super montes
Iusto rerum όrdine.

7. In Aegýpto fecit signa
Iesu Nomen, et maligna
Pérdidit prodígia.

8. Sciso pélago, transvéxit
Israelem, et demérsit
Hóstium insígnia.

9. Huius Nόminis virtúte
Superbórum sunt destrúctae
Daémonum poténtiae.

10. Simulácra idόlorum
Sunt eversa, tyrannόrum
Fractae violéntiae.

11. Iesu Nomen figurátum,
Vehementer expectátum
Patrum desidério.

12. Revelátum nobis quidem
Dedit spem, amόrem, fidem,
Máximo mystério.

13. Nomen ergo hoc amándum
Toto cord(e), et adorándum
Omni reveréntia.

14. In ádversis Nomen sanctum
Invocétur: Iesu tantum
Aderit praeséntia.

15. Praeséntia Deitátis,
Et totius bonitátis,
Dulcis Iesus áderit.

16. Fugat morbos et livόres;
Sed et ánimi languόres,
Iesus ubi vénerit.

17. Veni ergo, Iesu bone,
Et te cordii nostro pone
Nόbile signáculum.
Amen. Allelúia.


za: Graduale Romano-Seraphicum continens Missas Proprias Ordinis Fratrum Minorum, Parisiis, Tornaci, Romae 1924, s. 1nn.
« Ostatnia zmiana: 08-02-2014, 15:40:48 wysłana przez Hrabia Radwan »

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Odp: Najsłodsze Imię Jezus - Lauda Sion Salvatόris [nuty]
« Odpowiedź #1 dnia: 13-12-2013, 21:13:31 »
Melodya:

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Odp: Najsłodsze Imię Jezus - Lauda Sion Salvatόris [nuty]
« Odpowiedź #2 dnia: 13-12-2013, 21:29:08 »
Melodya cd.: