Autor Wątek: Franciszek Seraficki, św.: Sanctitatis nova signa [nuty]  (Przeczytany 1535 razy)

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Sequentia in Sollemnitate Sancti Patris Nostri Francisci,
Fundatoris Trium Ordinum, Confessoris


1. Sanctitatis nova signa
Prodiérunt laude digna,
Mira valde et benígna
In Francísco crédita.

2. Regulátis novi gregis
Iura dantur novae legis,
Renovántur iussa Regis
Per Francíscum trádita.

3. Novus ordo, nova vita
Mundo surgit in audíta;
Restáuravit lex sancíta
Statum evangélicum.

4. Legi Christi paris formae
Reformátur ius conforme;
Tenet ritus datae normae
Culmen apostólicum.

5. Chorda rudis, vestis dura
Cingit, tegit sine cura,
Panis datur in mensúra,
Cálces abícitur.

6. Paupertátem tantum quaerit,
De terrénis nihil gerit,
Hic Francíscus cuncta terit,
Lóculus despícitur.

7. Quaerit loca lacrimárum,
Promit voces cor amárum,
Gemit maestus tempus carum
Pérditum in saéculo.

8. Montis antro sequestrátus,
Plorat, orat humi stratus,
Tandem mente serenátus
Látitat ergástulo.

9. Ibi vacat rupe tectus,
Ad divína sursum vectus,
Spernit ima iudex rectus,
Eligit caeléstia.

10. Carnem frenat sub censúra,
Transformátam in figúra,
Cibum capit de Scriptúra,
Abigit terréstria.

11. Tunc ab alto vir hierárcha
Venit ecce Rex monárcha,
Pavet iste Patriárcha,
Visióne térritus.

12. Defert ille signa Christi,
Cicatríces confert isti,
Dum mirátur corde tristi
Passiónem tácitus.

13. Sacrum corpus consignátur,
Manu, pede vulnerátur;
Dextrum latus perforátur,
Cruentátur sánguine.

14. Verba miscent, arcanórum
Multa clarent futurórum,
Videt Sanctus vim dictórum
Mýstico spirámine.

15. Patent statim miri clavi
Foris nigri, intus flavi,
Pungit dolor, poena gravi
Crúciant acúlei.

16. Cessat artis armatura
In membrórum apertúra:
Non impréssit hos natúra,
Non tortúra mállei.

17. Signis crucis, quae portásti,
Per quae mundum triumphásti,
Carnem, hostem superásti
Inclyta victória.

18. Nos, Francísce, tueámur,
In advérsis protegámur,
Ut mercéde  perfruámur
In caelésti glória.

19. Pater pie, Pater sancte,
Plebs devóta, te iuvánte,
Turba fratrum comitánte,
Mereátur praémia.

20. Fac consórtes supernorum,
Quos infórmas vita morum:
Consequátur grex Minórum
Sempitérna gáudia.
Amen. Allelúia.


za: Graduale Romano-Seraphicum continens Missas Proprias Ordinis Fratrum Minorum, Parisiis, Tornaci, Romae 1924, s. 124nn.

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Odp: Franciszek Seraficki, św.: Sanctitatis nova signa [nuty]
« Odpowiedź #1 dnia: 23-01-2014, 21:21:46 »
Nuty:

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Odp: Franciszek Seraficki, św.: Sanctitatis nova signa [nuty]
« Odpowiedź #2 dnia: 23-01-2014, 21:27:52 »
Nuty cd.:

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Odp: Franciszek Seraficki, św.: Sanctitatis nova signa [nuty]
« Odpowiedź #3 dnia: 23-01-2014, 21:30:16 »
Nuty cd.: