Autor Wątek: Augustyn, św.: De profundis tenebrarum [Sequentia]  (Przeczytany 1129 razy)

Hrabia Radwan

  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 532
    • Zobacz profil
    • Email
Augustyn, św.: De profundis tenebrarum [Sequentia]
« dnia: 21-08-2014, 17:31:00 »
De profundis tenebrarum
Mundo lumen exit clarum
Et scintillat hodie:

Olim quidem vas erroris,
Augustinus vas honoris
Datus est Ecclesiae.

Verbo Dei dum obedit,
Credit errans et accedit
Ad baptismi gratiam.

Quam in primis tuebatur,
Verbis, scriptis exsecratur
Erroris fallaciam.

Firmans fidem, formans mores,
Legis sacrae perversores
Verbi necat gladio.

Obmutescit Fortunatus;
Cedunt Manes et Donatus
Tantae lucis radio.

Mundus marcens et inanis,
Et doctrinis doctus vanis
Per pestem haereticam.

Multum coepit fructum ferre,
Dum in fines orbis terrse
Fidem sparsit unicam.

Clericalis vitae formam
Conquadravit juxta normam
Coetus apostolici.

Sui quippe nil habebant;
Tanquam suum dividebant
In commune clerici.

Sic multorum pro salute
Diu vivens in virtute
Tandem bona senectute
Dormivit cum patribus.

In extremis nil legavit
Qui nil suum sestimavit,
Immo totum reputavit
Commune cum fratribus.

Salve gemma confessorum,
Lumen Christi, vox coelorum,
Tuba vitae, lux doctorum,
Praesul beatissime.

Qui te Patrem venerantur,
Te Ductore, consequantur
Vitam in qua gloriantur
Beatorum animae.
Amen. Alleluja.