Autor Wątek: Psalm 2 Quare fremuerunt gentes  (Przeczytany 2364 razy)

Tomek Torquemada

  • Administrator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 778
  • Niech żyje Benedykt XVI Wielki!
    • Zobacz profil
    • gregorian chant
    • Email
Psalm 2 Quare fremuerunt gentes
« dnia: 21-06-2007, 19:33:46 »
Quare fremuerunt gentes, * et populi meditati sunt inania ?
Astiterunt reges terrae, + et principes convenerunt in unum * adversus Dominum, et adversus christum ejus.
Dirumpamus vincula eorum, * et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
Qui habitat in caelis irridebit eos, * et Dominus subsannabit eos.
Tunc loquetur ad eos in ira sua, * et in furore suo conturbabit eos.
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, * praedicans praeceptum ejus.
Dominus dixit ad me: * Filius meus es tu; ego hodie genui te.
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, * et possessionem tuam terminos terrae.
Reges eos in virga ferrea, * et tamquam vas figuli confringes eos.
Et nunc, reges, intelligite; * erudimini, qui judicatis terram.
Servite Domino in timore, * et exsultate ei cum tremore.
Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, * et pereatis de via justa.
Cum exarserit in brevi ira ejus, * beati omnes qui confidunt in eo.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 2 Quare fremuerunt gentes
« dnia: 21-06-2007, 19:33:46 »

Tomek Torquemada

  • Administrator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 778
  • Niech żyje Benedykt XVI Wielki!
    • Zobacz profil
    • gregorian chant
    • Email
Odp: Psalm 2 Quare fremuerunt gentes
« Odpowiedź #1 dnia: 21-06-2007, 19:34:17 »