Psalm 3 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me

Zaczęty przez Tomek Torquemada, 21-06-2007, 19:37:17

Poprzedni wątek - Następny wątek

Tomek Torquemada

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? * Multi insurgunt adversum me;
multi dicunt animae meae: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
Tu autem Domine, susceptor meus es, * gloria mea, et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi; * et exaudivit me de monte sancto suo.
Ego dormivi, et soporatus sum; * et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Non timebo millia populi circumdantis me. * Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; * dentes peccatorum contrivisti.
Domini est salus; * et super populum tuum benedictio tua.