Autor Wątek: Psalm 51 (50) Miserere mei Deus  (Przeczytany 2376 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 51 (50) Miserere mei Deus
« dnia: 21-06-2007, 22:39:26 »
In finem. Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.

Miserere mei, Deus, * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, * dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea, * et a peccato meo munda me:
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me, et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, * et exsultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ: * et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut ædificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 51 (50) Miserere mei Deus
« dnia: 21-06-2007, 22:39:26 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Odp: Psalm 51 (50) Miserere mei Deus
« Odpowiedź #1 dnia: 21-06-2007, 22:42:24 »