Autor Wątek: Psalm 118 (117) Confitemini Domino, quoniam bonus  (Przeczytany 3156 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 118 (117) Confitemini Domino, quoniam bonus
« dnia: 21-06-2007, 23:06:28 »
Alleluja.

Confitemini Domino, quoniam bonus: * quoniam in sæculum misericordia ejus.
Dicat nunc Israël: Quoniam bonus: * quoniam in sæculum misericordia ejus.
Dicat nunc domus Aaron: * quoniam in sæculum misericordia ejus.
Dicant nunc qui timent Dominum: * quoniam in sæculum misericordia ejus.
De tribulatione invocavi Dominum: * et exaudivit me in latitudine Dominus.
Dominus mihi adjutor: * non timebo quid faciat mihi homo.
Dominus mihi adjutor: * et ego despiciam inimicos meos.
Bonum est confidere in Domino, * quam confidere in homine.
Bonum est sperare in Domino, * quam sperare in principibus.
Omnes gentes circuierunt me: * et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Circumdantes circumdederunt me: * et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Circumdederunt me sicut apes, †
et exarserunt sicut ignis in spinis: * et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Impulsus eversus sum, ut caderem: * et Dominus suscepit me.
Fortitudo mea et laus mea Dominus: * et factus est mihi in salutem.
Vox exsultationis et salutis * in tabernaculis justorum.
Dextera Domini fecit virtutem: †
dextera Domini exaltavit me, * dextera Domini fecit virtutem.
Non moriar, sed vivam: * et narrabo opera Domini.
Castigans castigavit me Dominus: * et morti non tradidit me.
Aperite mihi portas justitiæ: †
ingressus in eas confitebor Domino: * hæc porta Domini, justi intrabunt in eam.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me: * et factus es mihi in salutem.
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes: * hic factus est in caput anguli.
A Domino factum est istud: * et est mirabile in oculis nostris.
Hæc est dies quam fecit Dominus: * exsultemus, et lætemur in ea.
O Domine, salvum me fac, †
o Domine, bene prosperare: * benedictus qui venit in nomine Domini.
Benediximus vobis de domo Domini: * Deus Dominus, et illuxit nobis.
Constituite diem solemnem in condensis, * usque ad cornu altaris.
Deus meus es tu, et confitebor tibi: * Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me: * et factus es mihi in salutem.
Confitemini Domino, quoniam bonus: * quoniam in sæculum misericordia ejus.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 118 (117) Confitemini Domino, quoniam bonus
« dnia: 21-06-2007, 23:06:28 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil