Autor Wątek: Psalm 54 (53) Deus in nomine tuo salvum me fac  (Przeczytany 2553 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 54 (53) Deus in nomine tuo salvum me fac
« dnia: 23-06-2007, 10:12:45 »
In finem, in carminibus. Intellectus David, cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?

Deus, in nomine tuo salvum me fac: * et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: * auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, †
et fortes quæsierunt animam meam: * et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: * et Dominus susceptor est animæ meæ.
Averte mala inimicis meis: * et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi, * et confitebor nomini tuo, Domine: quoniam bonum est:
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: * et super inimicos meos despexit oculus meus.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 54 (53) Deus in nomine tuo salvum me fac
« dnia: 23-06-2007, 10:12:45 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Odp: Psalm 54 (53) Deus in nomine tuo salvum me fac
« Odpowiedź #1 dnia: 23-06-2007, 10:14:05 »