Autor Wątek: Psalm 119 (118) Beati immaculati in via  (Przeczytany 2261 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 119 (118) Beati immaculati in via
« dnia: 27-06-2007, 23:08:01 »
[Uwaga: Psalm w brewiarzu podzielony jest na części, które oznaczono cyframi rzymskimi.]

Alleluja.

[I.]
Aleph.
Beati immaculati in via: * qui ambulant in lege Domini.
Beati qui scrutantur testimonia ejus: * in toto corde exquirunt eum.
Non enim qui operantur iniquitatem, * in viis ejus ambulaverunt.
Tu mandasti * mandata tua custodiri nimis.
Utinam dirigantur viæ meæ, * ad custodiendas justificationes tuas!
Tunc non confundar, * cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Confitebor tibi in directione cordis: * in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
Justificationes tuas custodiam: * non me derelinquas usquequaque.
Beth.
In quo corrigit adolescentior viam suam? * in custodiendo sermones tuos.
In toto corde meo exquisivi te: * ne repellas me a mandatis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua: * ut non peccem tibi.
Benedictus es, Domine: * doce me justificationes tuas.
In labiis meis, * pronuntiavi omnia judicia oris tui.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, * sicut in omnibus divitiis.
In mandatis tuis exercebor: * et considerabo vias tuas.
In justificationibus tuis meditabor: * non obliviscar sermones tuos.

[II.]
Ghimel.
Retribue servo tuo, vivifica me: * et custodiam sermones tuos.
Revela oculos meos: * et considerabo mirabilia de lege tua.
Incola ego sum in terra: * non abscondas a me mandata tua.
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas, * in omni tempore.
Increpasti superbos: * maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Aufer a me opprobrium et contemptum: * quia testimonia tua exquisivi.
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: * servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Nam et testimonia tua meditatio mea est: * et consilium meum justificationes tuæ.
Daleth.
Adhæsit pavimento anima mea: * vivifica me secundum verbum tuum.
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me: * doce me justificationes tuas.
Viam justificationum tuarum instrue me: * et exercebor in mirabilibus tuis.
Dormitavit anima mea præ tædio: * confirma me in verbis tuis.
Viam iniquitatis amove a me: * et de lege tua miserere mei.
Viam veritatis elegi: * judicia tua non sum oblitus.
Adhæsi testimoniis tuis, Domine: * noli me confundere.
Viam mandatorum tuorum cucurri, * cum dilatasti cor meum.

[III.]
He.
Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum: * et exquiram eam semper.
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam: * et custodiam illam in toto corde meo.
Deduc me in semitam mandatorum tuorum:* quia ipsam volui.
Inclina cor meum in testimonia tua: * et non in avaritiam.
Averte oculos meos, ne videant vanitatem: * in via tua vivifica me.
Statue servo tuo eloquium tuum, * in timore tuo.
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum: * quia judicia tua jucunda.
Ecce concupivi mandata tua: * in æquitate tua vivifica me.
Vau.
Et veniat super me misericordia tua, Domine: * salutare tuum secundum eloquium tuum.
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum: * quia speravi in sermonibus tuis.
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque: * quia in judiciis tuis supersperavi.
Et custodiam legem tuam semper: * in sæculum et in sæculum sæculi.
Et ambulabam in latitudine: * quia mandata tua exquisivi.
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum: * et non confundebar.
Et meditabar in mandatis tuis, * quæ dilexi.
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi: * et exercebar in justificationibus tuis.

[IV.]
Zain.
Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedisti.
Hæc me consolata est in humilitate mea: * quia eloquium tuum vivificavit me.
Superbi inique agebant usquequaque: * a lege autem tua non declinavi.
Memor fui judiciorum tuorum a sæculo Domine: * et consolatus sum.
Defectio tenuit me, * pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Cantabiles mihi erant justificationes tuæ, * in loco peregrinationis meæ.
Memor fui nocte nominis tui Domine: * et custodivi legem tuam.
Hæc facta est mihi: * quia justificationes tuas exquisivi.
Heth.
Portio mea Domine, * dixi custodire legem tuam.
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: * miserere mei secundum eloquium tuum.
Cogitavi vias meas: * et converti pedes meos in testimonia tua.
Paratus sum, et non sum turbatus: * ut custodiam mandata tua.
Funes peccatorum circumplexi sunt me: * et legem tuam non sum oblitus.
Media nocte surgebam ad confitendum tibi, * super judicia justificationis tuæ.
Particeps ego sum omnium timentium te: * et custodientium mandata tua.
Misericordia tua Domine plena est terra: justificationes tuas doce me.

[V.]
Teth.
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, * secundum verbum tuum.
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me: * quia mandatis tuis credidi.
Priusquam humiliarer ego deliqui: * propterea eloquium tuum custodivi.
Bonus es tu: * et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Multiplicata est super me iniquitas superborum: * ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Coagulatum est sicut lac cor eorum: * ego vero legem tuam meditatus sum.
Bonum mihi quia humiliasti me: * ut discam justificationes tuas.
Bonum mihi lex oris tui, * super millia auri et argenti.
Jod.
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: * da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Qui timent te videbunt me et lætabuntur: * quia in verba tua supersperavi.
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua: * et in veritate tua humiliasti me.
Fiat misericordia tua ut consoletur me, * secundum eloquium tuum servo tuo.
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam: * quia lex tua meditatio mea est.
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me: * ego autem exercebor in mandatis tuis.
Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, * ut non confundar.

[VI.]
Caph.
Defecit in salutare tuum anima mea: * et in verbum tuum supersperavi.
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, * dicentes : Quando consolaberis me ?
Quia factus sum sicut uter in pruina: * justificationes tuas non sum oblitus.
Quot sunt dies servi tui ? * quando facies de persequentibus me judicium ?
Narraverunt mihi iniqui fabulationes: * sed non ut lex tua.
Omnia mandata tua veritas: * inique persecuti sunt me, adjuva me.
Paulominus consummaverunt me in terra: * ego autem non dereliqui mandata tua.
Secundum misericordiam tuam vivifica me: * et custodiam testimonia oris tui.
Lamed.
In æternum, Domine, * verbum tuum permanet in cælo.
In generationem et generationem veritas tua: * fundasti terram, et permanet.
Ordinatione tua perseverat dies: * quoniam omnia serviunt tibi.
Nisi quod lex tua meditatio mea est: * tunc forte periissem in humilitate mea.
In æternum non obliviscar justificationes tuas: * quia in ipsis vivificasti me.
Tuus sum ego, salvum me fac: * quoniam justificationes tuas exquisivi.
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: * testimonia tua intellexi.
Omnis consummationis vidi finem: * latum mandatum tuum nimis.

[VII.]
Mem.
Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! * tota die meditatio mea est.
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: * quia in æternum mihi est.
Super omnes docentes me intellexi: * quia testimonia tua meditatio mea est.
Super senes intellexi: * quia mandata tua quæsivi.
Ab omni via mala prohibui pedes meos: * ut custodiam verba tua.
A judiciis tuis non declinavi: * quia tu legem posuisti mihi.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! * super mel ori meo.
A mandatis tuis intellexi: * propterea odivi omnem viam iniquitatis.
Nun.
Lucerna pedibus meis verbum tuum, * et lumen semitis meis.
Juravi et statui * custodire judicia justitiæ tuæ.
Humiliatus sum usquequaque, Domine: * vivifica me secundum verbum tuum.
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: * et judicia tua doce me.
Anima mea in manibus meis semper: * et legem tuam non sum oblitus.
Posuerunt peccatores laqueum mihi: * et de mandatis tuis non erravi.
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum: * quia exsultatio cordis mei sunt.
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, * propter retributionem.

[VIII.]
Samech.
Iniquos odio habui: * et legem tuam dilexi.
Adjutor et susceptor meus es tu: * et in verbum tuum supersperavi.
Declinate a me, maligni: * et scrutabor mandata Dei mei.
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: * et non confundas me ab exspectatione mea.
Adjuva me, et salvus ero: * et meditabor in justificationibus tuis semper.
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis: * quia injusta cogitatio eorum.
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ: * ideo dilexi testimonia tua.
Confige timore tuo carnes meas: * a judiciis enim tuis timui.
Ain.
Feci judicium et justitiam : * non tradas me calumniantibus me.
Suscipe servum tuum in bonum : * non calumnientur me superbi.
Oculi mei defecerunt in salutare tuum: * et in eloquium justitiæ tuæ.
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: * et justificationes tuas doce me.
Servus tuus sum ego : * da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Tempus faciendi, Domine : * dissipaverunt legem tuam.
Ideo dilexi mandata tua, * super aurum et topazion.
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: * omnem viam iniquam odio habui.

[IX.]
Phe.
Mirabilia testimonia tua : * ideo scrutata est ea anima mea.
Declaratio sermonum tuorum illuminat: * et intellectum dat parvulis.
Os meum aperui, et attraxi spiritum: * quia mandata tua desiderabam.
Aspice in me, et miserere mei, * secundum judicium diligentium nomen tuum.
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: * et non dominetur mei omnis injustitia.
Redime me a calumniis hominum: * ut custodiam mandata tua.
Faciem tuam illumina super servum tuum: * et doce me justificationes tuas.
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: * quia non custodierunt legem tuam.
Sade.
Justus es, Domine: * et rectum judicium tuum.
Mandasti justitiam testimonia tua: * et veritatem tuam nimis.
Tabescere me fecit zelus meus: * quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Ignitum eloquium tuum vehementer: * et servus tuus dilexit illud.
Adolescentulus sum ego et contemptus: * justificationes tuas non sum oblitus.
Justitia tua, justitia in æternum: * et lex tua veritas.
Tribulatio et angustia invenerunt me: * mandata tua meditatio mea est.
Æquitas testimonia tua in æternum: * intellectum da mihi, et vivam.

[X.]
Coph.
Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine: * justificationes tuas requiram.
Clamavi ad te ; salvum me fac: * ut custodiam mandata tua.
Præveni in maturitate, et clamavi: * quia in verba tua supersperavi.
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo: * ut meditarer eloquia tua.
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine: * et secundum judicium tuum vivifica me.
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: * a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Domine: * et omnes viæ tuæ veritas.
Initio cognovi de testimoniis tuis: * quia in æternum fundasti ea.
Res.
Vide humilitatem meam, et eripe me: * quia legem tuam non sum oblitus.
Judica judicium meum, et redime me: * propter eloquium tuum vivifica me.
Longe a peccatoribus salus: * quia justificationes tuas non exquisierunt.
Misericordiæ tuæ multæ, Domine: * secundum judicium tuum vivifica me.
Multi qui persequuntur me, et tribulant me: * a testimoniis tuis non declinavi.
Vidi prævaricantes et tabescebam: * quia eloquia tua non custodierunt.
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: * in misericordia tua vivifica me.
Principium verborum tuorum veritas: * in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.

[XI.]
Sin.
Principes persecuti sunt me gratis: * et a verbis tuis formidavit cor meum.
Lætabor ego super eloquia tua: * sicut qui invenit spolia multa.
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum: * legem autem tuam dilexi.
Septies in die laudem dixi tibi, * super judicia justitiæ tuæ.
Pax multa diligentibus legem tuam: * et non est illis scandalum.
Exspectabam salutare tuum, Domine: * et mandata tua dilexi.
Custodivit anima mea testimonia tua: * et dilexit ea vehementer.
Servavi mandata tua et testimonia tua: * quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Tau.
Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine: * juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Intret postulatio mea in conspectu tuo: * secundum eloquium tuum eripe me.
Eructabunt labia mea hymnum, * cum docueris me justificationes tuas.
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum: * quia omnia mandata tua æquitas.
Fiat manus tua ut salvet me: * quoniam mandata tua elegi.
Concupivi salutare tuum Domine: * et lex tua meditatio mea est.
Vivet anima mea, et laudabit te: * et judicia tua adjuvabunt me.
Erravi sicut ovis quæ periit: * quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
« Ostatnia zmiana: 29-06-2007, 01:57:28 wysłana przez Rorantysta »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 119 (118) Beati immaculati in via
« dnia: 27-06-2007, 23:08:01 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Odp: Psalm 119 (118) Beati immaculati in via
« Odpowiedź #1 dnia: 27-06-2007, 23:19:00 »