Autor Wątek: Psalm 91 (90) Qui habitat in adiutorio Altissimi  (Przeczytany 5635 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 91 (90) Qui habitat in adiutorio Altissimi
« dnia: 30-06-2007, 02:11:42 »
Laus cantici David.

Qui habitat in adjutorio Altissimi, * in protectione Dei cæli commorabitur.
Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum: * Deus meus, sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, * et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas ejus: * non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante in die, †
a negotio perambulante in tenebris: * ab incursu, et dæmonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, †
et decem millia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis: * et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea: * Altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te malum: * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandavit de te: * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te: * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis: * et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum: * protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: †
cum ipso sum in tribulatione: * eripiam eum, et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum: * et ostendam illi salutare meum.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 91 (90) Qui habitat in adiutorio Altissimi
« dnia: 30-06-2007, 02:11:42 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Odp: Psalm 91 (90) Qui habitat in adiutorio Altissimi
« Odpowiedź #1 dnia: 30-06-2007, 02:14:37 »