Autor Wątek: Psalm 29 (28) Afferte Domino, filii Dei  (Przeczytany 2810 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 29 (28) Afferte Domino, filii Dei
« dnia: 01-07-2007, 20:32:32 »
Psalmus David, in consummatione tabernaculi.

Afferte Domino, filii Dei: * afferte Domino filios arietum.
Afferte Domino gloriam et honorem †
afferte Domino gloriam nomini ejus: * adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Vox Domini super aquas, †
Deus majestatis intonuit: * Dominus super aquas multas.
Vox Domini in virtute: * vox Domini in magnificentia.
Vox Domini confringentis cedros: * et confringet Dominus cedros Libani:
Et comminuet eas, tamquam vitulum Libani: * et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Vox Domini intercidentis flammam ignis: †
vox Domini concutientis desertum: * et commovebit Dominus desertum Cades.
Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa: * et in templo ejus omnes dicent gloriam.
Dominus diluvium inhabitare facit: * et sedebit Dominus rex in æternum.
Dominus virtutem populo suo dabit: * Dominus benedicet populo suo in pace.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 29 (28) Afferte Domino, filii Dei
« dnia: 01-07-2007, 20:32:32 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Odp: Psalm 29 (28) Afferte Domino, filii Dei
« Odpowiedź #1 dnia: 01-07-2007, 20:33:43 »