Autor Wątek: Psalm 24 (23) Domini est terra, et plenitudo ejus  (Przeczytany 3044 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 24 (23) Domini est terra, et plenitudo ejus
« dnia: 04-07-2007, 20:48:18 »
Prima sabbati. Psalmus David.

Domini est terra, et plenitudo ejus: * orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum: * et super flumina præparavit eum.
Quis ascendet in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus et mundo corde, †
qui non accepit in vano animam suam, * nec juravit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domino: * et misericordiam a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum, * quærentium faciem Dei Jacob.
Attollite portas, principes, vestras, †
et elevamini, portæ æternales: * et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ? †
Dominus fortis et potens: * Dominus potens in prælio.
Attollite portas, principes, vestras, †
et elevamini, portæ æternales: * et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ? * Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 24 (23) Domini est terra, et plenitudo ejus
« dnia: 04-07-2007, 20:48:18 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil