Autor Wątek: Psalm 19 (18) Cæli enarrant gloriam Dei  (Przeczytany 2269 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 19 (18) Cæli enarrant gloriam Dei
« dnia: 04-07-2007, 23:56:24 »
[Uwaga. Psalm w brewiarzu podzielony jest na części, które oznaczono cyframi rzymskimi.]

In finem. Psalmus David.

[I.]
Cæli enarrant gloriam Dei, * et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum, * et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ, neque sermones, * quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum: * et in fines orbis terræ verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum: * et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam, * a summo cælo egressio ejus.
Et occursus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscondat a calore ejus.

[II.]
Lex Domini immaculata, convertens animas: * testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda: * præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi: * judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: * et dulciora super mel et favum.
Etenim servus tuus custodit ea: * in custodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? †
ab occultis meis munda me: * et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: * et emundabor a delicto maximo.
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: * et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus, * et redemptor meus.
« Ostatnia zmiana: 05-07-2007, 14:08:26 wysłana przez Rorantysta »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 19 (18) Cæli enarrant gloriam Dei
« dnia: 04-07-2007, 23:56:24 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Odp: Psalm 19 (18) Cæli enarrant gloriam Dei
« Odpowiedź #1 dnia: 04-07-2007, 23:59:36 »
« Ostatnia zmiana: 05-07-2007, 14:26:00 wysłana przez Rorantysta »