Autor Wątek: Psalm 112 (111) Beatus vir  (Przeczytany 2566 razy)

Tomek Torquemada

  • Administrator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 778
  • Niech żyje Benedykt XVI Wielki!
    • Zobacz profil
    • gregorian chant
    • Email
Psalm 112 (111) Beatus vir
« dnia: 06-05-2007, 18:34:54 »
Beatus vir qui timet Dominum: * in mandatis ejus volet nimis.
Potens in terra erit semen ejus; * generatio rectorum benedicetur.
Gloria et divitiae in domo ejus, * et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis: * misericors, et miserator, et justus.
Jucundus homo qui miseretur et commodat; + disponet sermones suos in judicio: * quia in aeternum non commovebitur.
In memoria aeterna erit justus; * ab auditione mala non timebit.
Paratum cor ejus sperare in Domino, + confirmatum est cor ejus; * non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
Dispersit, dedit pauperibus; + justitia ejus manet in saeculum saeculi: * cornu ejus exaltabitur in gloria.
Peccator videbit, et irascetur; + dentibus suis fremet et tabescet: + desiderium peccatorum peribit.
« Ostatnia zmiana: 18-06-2007, 22:33:51 wysłana przez Tomek Torquemada »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 112 (111) Beatus vir
« dnia: 06-05-2007, 18:34:54 »

Tomek Torquemada

  • Administrator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 778
  • Niech żyje Benedykt XVI Wielki!
    • Zobacz profil
    • gregorian chant
    • Email
Odp: Psalm 112 (111) Beatus vir
« Odpowiedź #1 dnia: 18-06-2007, 22:34:30 »