Autor Wątek: Psalm 147 (146-147) Lauda, Jerusalem  (Przeczytany 3104 razy)

Tomek Torquemada

  • Administrator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 778
  • Niech żyje Benedykt XVI Wielki!
    • Zobacz profil
    • gregorian chant
    • Email
Psalm 147 (146-147) Lauda, Jerusalem
« dnia: 06-05-2007, 18:45:10 »
(Vulgata: 146)

Alleluia.

Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio.
Aedificans Ierusalem Dominus: * dispersiones Israelis congregabit.
Qui sanat contritos corde: * et alligat contritiones eorum.
Qui numerat multitudinem stellarum: * et omnibus eis nomina vocat.
Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: * et sapientiae eius non est numerus.
Suscipiens mansuetos Dominus: * humilians autem peccatores usque ad terram.
Praecinite Domino in confessione: * psallite Deo nostro in cithara.
Qui operit caelum nubibus: * et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus fœnum: * et herbam servituti hominum.
Qui dat iumentis escam ipsorum: * et pullis corvorum invocantibus eum.
Non in fortitudine equi voluntatem habebit: * nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
Beneplacitum est Domino super timentes eum: * et in eis, qui sperant super misericordia eius.

(Vulgata: 147)

Lauda, Jerusalem, Dominum; * lauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum; * benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem, * et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae: * velociter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam; * nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suum sicut buccellas: * ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; * flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob, * justitias et judicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi, * et judicia sua non manifestavit eis.
« Ostatnia zmiana: 14-07-2007, 19:47:28 wysłana przez Tomek Torquemada »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 147 (146-147) Lauda, Jerusalem
« dnia: 06-05-2007, 18:45:10 »