Autor Wątek: Stabat Mater Dolorosa (sekwencja)  (Przeczytany 3722 razy)

knrdsk1

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 2573
    • Zobacz profil
    • SŚT
    • Email
Stabat Mater Dolorosa (sekwencja)
« dnia: 09-07-2007, 08:31:29 »
1. Stabat Mater Dolorosa Juxta crucem lacrimosa Dum pendebat Filius
2. Cujus animam gementem, Contristatam et dolentem Pertransivit gladius.
3. O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater unigeniti.
4. Quae maerebat et dolebat, Pia Mater, dum videbat Nati poenas inclyti.
5. Quis est homo qui non fleret, Matrem Christi si videret In tanto supplicio.
6. Quis non posset contristari, Christi matrem contemplari Dolentem cum Filio?
7. Pro peccatis suae gentis, Vidit Jesum in tormentis, Et flagellis subditum.
8. Vidit suum dulcem natum Moriendo desolatum, Dum emisit spiritum.
9. Eia Mater, fons amoris, Me sentire vim doloris Fac, ut tecum lugeam.
10. Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum, Ut sibi complaceam.
11. Sancta mater, istud agas, Crucifixi ilge plagas Cordi meo valide.
12. Tui nati vulnerati, Tam dignati pro me pati, Poenas mecum divide.
13. Fac me tecum pie flere, Crucifixo condolere, Donec ego vixero.
14. Juxta crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero.
15. Virgo virginum praeclara Mihi jam non sis amara: Fac me tecum plangere
16. Fac ut portem Christi mortem Passionis fac consortem, Et plangas recolere.
17. Fac me plagis vulnerali, Fac me cruce inebriari, Et cruore Filii
18. Flammis ne urar succensus, Per te, Virgo, sim defensus In die judicii.
19. Christe, cum sit hinc exire, Da per Matrem me venire Ad palmam victoriae.
20. Quando corpus morietur, Fac  ut animae donetur Paradisi gloria. Amen.