Autor Wątek: Psalm 27 (26) Dominus illuminatio mea, et salus mea  (Przeczytany 2569 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalm 27 (26) Dominus illuminatio mea, et salus mea
« dnia: 11-07-2007, 23:10:38 »
[Uwaga: Psalm w brewiarzu podzielony jest na części, które oznaczono cyframi rzymskimi.]

Psalmus David, priusquam liniretur.

[I.]
Dominus illuminatio mea, * et salus mea: quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ: * a quo trepidabo?
Dum appropiant super me nocentes, * ut edant carnes meas,
Qui tribulant me inimici mei: * ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;
si exsurgat adversum me prælium, * in hoc ego sperabo.
Unam petii a Domino, hanc requiram: * ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ;
Ut videam voluptatem Domini, * et visitem templum ejus.
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: * in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
In petra exaltavit me: * et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis: * cantabo, et psalmum dicam Domino.

[II.]
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: * miserere mei, et exaudi me.
Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: * faciem tuam, Domine, requiram.
Ne avertas faciem tuam a me: * ne declines in ira a servo tuo.
Adjutor meus esto: * ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: * Dominus autem assumpsit me.
Legem pone mihi, Domine, in via tua: * et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
Ne tradideris me in animas tribulantium me, † quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, * et mentita est iniquitas sibi.
Credo videre bona Domini * in terra viventium.
Expecta Dominum, viriliter age: * et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 27 (26) Dominus illuminatio mea, et salus mea
« dnia: 11-07-2007, 23:10:38 »

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil