Autor Wątek: Psalm 28 (27) Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me  (Przeczytany 2648 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
Psalmus ipsi David.

Ad te Domine clamabo, Deus meus ne sileas a me: † ne quando taceas a me, * et assimilabor descendentibus in lacum.
Exaudi Domine vocem deprecationis meæ dum oro ad te: * dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
Ne simul trahas me cum peccatoribus: * et cum operantibus iniquitatem ne perdas me:
Qui loquuntur pacem cum proximo suo, * mala autem in cordibus eorum.
Da illis secundum opera eorum, * et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opera manuum eorum tribue illis: * redde retributionem eorum ipsis.
Quoniam non intellexerunt opera Domini, † et in opera manuum eius: * destrues illos, et non ædificabis eos.
Benedictus Dominus: * quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
Dominus adiutor meus, et protector meus: * in ipso speravit cor meum, et adiutus sum.
Et refloruit caro mea: * et ex voluntate mea confitebor ei.
Dominus fortitudo plebis suæ: * et protector salvationum christi sui est.
Salvum fac populum tuum Domine, et benedic hereditati tuæ: * et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil