Autor Wątek: Psalm 7: Domine Deus meus, in Te speravi  (Przeczytany 2155 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 7: Domine Deus meus, in Te speravi
« dnia: 14-07-2007, 10:09:12 »
Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini.

Domine Deus meus in te speravi: * salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.
Nequando rapiat ut leo animam meam, * dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Domine Deus meus si feci istud, * si est iniquitas in manibus meis:
Si reddidi retribuentibus mihi mala, * decidam merito ab inimicis meis inanis.
Persequatur inimicus animam meam, + et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, * et gloriam meam in pulverem deducat.
Exurge Domine in ira tua: * et exaltare in finibus inimicorum meorum.
Et exurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti: * et synagoga populorum circumdabit te.
Et propter hanc in altum regredere: * Dominus iudicat populos.
Iudica me Domine secundum iustitiam * meam, et secundum innocentiam meam super me.
Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum, * scrutans corda et renes Deus.

II.
Iustum adiutorium meum a Domino, * qui salvos facit rectos corde.
Deus iudex iustus, fortis, et patiens: * numquid irascitur per singulos dies?
Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: * arcum suum tetendit, et paravit illum.
Et in eo paravit vasa mortis, * sagittas suas ardentibus effecit.
Ecce parturiit iniustitiam: * concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Lacum aperuit, et effodit eum: * et incidit in foveam, quam fecit.
Convertetur dolor eius in caput eius: * et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
Confitebor Domino secundum iustitiam eius: * et psallam nomini Domini altissimi.
« Ostatnia zmiana: 14-07-2007, 10:10:46 wysłana przez ania_s »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 7: Domine Deus meus, in Te speravi
« dnia: 14-07-2007, 10:09:12 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 7: Domine Deus meus, in Te speravi
« Odpowiedź #1 dnia: 14-07-2007, 10:09:35 »