Autor Wątek: Psalm 12 (11): Salvum me fac, Domine, quoniam defecit  (Przeczytany 1815 razy)

ania_s

  • Gość
In finem pro octava, Psalmus David.

Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: * quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: * labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
Disperdat Dominus universa labia dolosa, * et linguam magniloquam.
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, + labia nostra a nobis sunt, * quis noster Dominus est?
Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum * nunc exurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari: * fiducialiter agam in eo.
Eloquia Domini, eloquia casta: * argentum igne examinatum, probatum terræ purgatum septuplum.
Tu Domine servabis nos: et custodies nos * a generatione hac in æternum.
In circuitu impii ambulant: * secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


ania_s

  • Gość