Autor Wątek: Psalm 13 (12): Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem  (Przeczytany 2062 razy)

ania_s

  • Gość
In finem, Psalmus David.

Usquequo Domine oblivisceris me in finem? * Usquequo avertis faciem tuam a me?
Quamdiu ponam consilia in anima mea, * dolorem in corde meo per diem?
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * respice, et exaudi me Domine Deus meus.
Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte: * ne quando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum.
Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero: * ego autem in misericordia tua speravi.
Exultabit cor meum in salutari tuo: + cantabo Domino qui bona tribuit mihi: * et psallam nomini Domini altissimi.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


ania_s

  • Gość