Autor Wątek: Psalm 16 (15): Conserva me, Domine, quoniam speravi in Te  (Przeczytany 6383 razy)

ania_s

  • Gość
Tituli inscriptio ipsi David.

Conserva me Domine, quoniam speravi in te.+ Dixi Domino: Deus meus es tu, * quoniam bonorum meorum non eges.
Sanctis, qui sunt in terra eius, * mirificavit omnes voluntates meas in eis.
Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: * postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: * nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Dominus pars hereditatis meæ, et calicis mei: * tu es, qui restitues hereditatem meam mihi.
Funes ceciderunt mihi in præclaris: * etenim hereditas mea præclara est mihi.
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: * insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
Providebam Dominum in conspectu meo semper: * quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea: * insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno: * nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitæ, + adimplebis me lætitia cum vultu tuo: * delectationes in dextera tua usque in finem.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


ania_s

  • Gość

knrdsk1

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 2430
    • Zobacz profil
    • SŚT
    • Email
Odp: Psalm 16 (15): Conserva me, Domine, quoniam speravi in Te
« Odpowiedź #2 dnia: 15-04-2011, 13:43:01 »
Z akcentami:

1. Consérva me Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
2. Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
3. Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
4. Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
5. Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.
6. Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas meá præclára est mihi.
7. Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
8. Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
9. Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
10. Quóniam non derelínques ánimam meam in inferno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11. Notas mihi fecísti vias vitæ, † adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.