Autor Wątek: Psalm 43 (42): Iudica me, Deus, et discerne causam meam  (Przeczytany 3663 razy)

ania_s

  • Gość
Psalmus David.

Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, * ab homine iniquo, et doloso erue me.
Quia tu es Deus fortitudo mea: + quare me repulisti? * et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: + ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, * et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei: * ad Deum, qui lætificat iuventutem meam.
Confitebor tibi in cithara Deus Deus meus: * quare tristis es anima mea? et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: * salutare vultus mei, et Deus meus.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


ania_s

  • Gość