Psalm 139 (138): Domine, probisti me et cognovisti me

Zaczęty przez ania_s, 14-07-2007, 13:18:37

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

In finem, Psalmus David.

Domine probasti me, et cognovisti me: * tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe: * semitam meam, et funiculum meum investigasti.
Et omnes vias meas prævidisti: * quia non est sermo in lingua mea.
Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: * tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Mirabilis facta est scientia tua ex me: * confortata est, et non potero ad eam.
Quo ibo a spiritu tuo? * et quo a facie tua fugiam?
Si ascendero in cælum, tu illic es: * si descendero in infernum, ades.
Si sumpsero pennas meas diluculo, * et habitavero in extremis maris:
Etenim illuc manus tua deducet me: * et tenebit me dextera tua.
Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: * et nox illuminatio mea in deliciis meis.
Quia tenebræ non obscurabuntur a te, + et nox sicut dies illuminabitur: * sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.
Quia tu possedisti renes meos: * suscepisti me de utero matris meæ.

II.

Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: + mirabilia opera tua, * et anima mea cognoscit nimis.
Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: * et substantia mea in inferioribus terræ.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, + et in libro tuo omnes scribentur: * dies formabuntur, et nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: * nimis confortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: * exurrexi, et adhuc sum tecum.
Si occideris Deus peccatores: * viri sanguinum declinate a me:
Quia dicitis in cogitatione: * accipient in vanitate civitates tuas.
Nonne qui oderunt te Domine, oderam: * et super inimicos tuos tabescebam?
Perfecto odio oderam illos: * et inimici facti sunt mihi.
Proba me Deus, et scito cor meum: * interroga me, et cognosce semitas meas.
Et vide, si via iniquitatis in me est: * et deduc me in via æterna.