Autor Wątek: Psalm 140 (139): Eripe me, Domine, ab homine malo  (Przeczytany 2171 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 140 (139): Eripe me, Domine, ab homine malo
« dnia: 14-07-2007, 13:20:18 »
In finem, Psalmus David.

Eripe me Domine ab homine malo: * a viro iniquo eripe me.
Qui cogitaverunt iniquitates in corde: * tota die constituebant prælia.
Acuerunt linguas suas sicut serpentis: * venenum aspidum sub labiis eorum.
Custodi me Domine de manu peccatoris: * et ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: * absconderunt superbi laqueum mihi:
Et funes extenderunt in laqueum: * iuxta iter scandalum posuerunt mihi.
Dixi Domino: Deus meus es tu: * exaudi Domine vocem deprecationis meæ.
Domine, Domine virtus salutis meæ: * obumbrasti super caput meum in die belli:
Ne tradas me Domine a desiderio meo peccatori: + cogitaverunt contra me, * ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
Caput circuitus eorum: * labor labiorum ipsorum operiet eos.
Cadent super eos carbones, + in ignem deiicies eos: * in miseriis non subsistent.
Vir linguosus non dirigetur in terra: * virum iniustum mala capient in interitu.
Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis: * et vindictam pauperum.
Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: * et habitabunt recti cum vultu tuo.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 140 (139): Eripe me, Domine, ab homine malo
« dnia: 14-07-2007, 13:20:18 »

ania_s

  • Gość