Autor Wątek: Psalm 141 (140): Domine, clamavi ad Te, exaudi me  (Przeczytany 1981 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 141 (140): Domine, clamavi ad Te, exaudi me
« dnia: 14-07-2007, 13:20:59 »
Psalmus David.

Domine clamavi ad te, exaudi me: * intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: * elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
Pone Domine custodiam ori meo: * et ostium circumstantiæ labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiæ, * ad excusandas excusationes in peccatis.
Cum hominibus operantibus iniquitatem: * et non communicabo cum electis eorum.
Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: * oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: * absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum.
Audient verba mea quoniam potuerunt: * sicut crassitudo terræ erupta est super terram.
Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: + quia ad te Domine, Domine oculi mei: * in te speravi, non auferas animam meam.
Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: * et a scandalis operantium iniquitatem.
Cadent in retiaculo eius peccatores: * singulariter sum ego donec transeam.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 141 (140): Domine, clamavi ad Te, exaudi me
« dnia: 14-07-2007, 13:20:59 »

ania_s

  • Gość