Psalm 143 (142): Domine, exaudi orationem meam

Zaczęty przez ania_s, 14-07-2007, 13:23:02

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius.

Domine exaudi orationem meam: + auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: * exaudi me in tua iustitia.
Et non intres in iudicium cum servo tuo: * quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: * humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi: + et anxiatus est super me spiritus meus, * in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, + meditatus sum in omnibus operibus tuis: * in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: * anima mea sicut terra sine aqua tibi:
Velociter exaudi me Domine: * defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: * et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: * quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem: * quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi: * doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: * propter nomen tuum Domine vivificabis me, in æquitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: * et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: * quoniam ego servus tuus sum.