Autor Wątek: Psalm 145 (144): Exaltabo Te, Deus, meus rex  (Przeczytany 2671 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 145 (144): Exaltabo Te, Deus, meus rex
« dnia: 14-07-2007, 13:25:50 »
Laudatio ipsi David.

Exaltabo te Deus meus rex: * et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
Per singulos dies benedicam tibi: * et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Magnus Dominus et laudabilis nimis: * et magnitudinis eius non est finis.
Generatio et generatio laudabit opera tua: * et potentiam tuam pronunciabunt.
Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur: * et mirabilia tua narrabunt.
Et virtutem terribilium tuorum dicent: * et magnitudinem tuam narrabunt.
Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt: * et iustitia tua exultabunt.

[II]
Miserator et misericors Dominus: * patiens, et multum misericors.
Suavis Dominus universis: * et miserationes eius super omnia opera eius.
Confiteantur tibi Domine omnia opera tua: * et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicent: * et potentiam tuam loquentur:
Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: * et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum: * et dominatio tua in omni generatione et generationem.

[III]
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: * et sanctus in omnibus operibus suis.
Allevat Dominus omnes, qui corruunt: * et erigit omnes elisos.
Oculi omnium in te sperant Domine: * et tu das escam illorum in tempore opportuno.
Aperis tu manum tuam: * et imples omne animal benedictione.
Iustus Dominus in omnibus viis suis: * et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: * omnibus invocantibus eum in veritate.
Voluntatem timentium se faciet, + et deprecationem eorum exaudiet: * et salvos faciet eos.
Custodit Dominus omnes diligentes se: * et omnes peccatores disperdet.
Laudationem Domini loquetur os meum: * et benedicat omnis caro nomini sancto eius in sæculum, et in sæculum sæculi.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 145 (144): Exaltabo Te, Deus, meus rex
« dnia: 14-07-2007, 13:25:50 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 145 (144): Exaltabo Te, Deus, meus rex
« Odpowiedź #1 dnia: 14-07-2007, 16:27:27 »