Autor Wątek: Psalm 148: Laudate Dominum de coelis  (Przeczytany 1820 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 148: Laudate Dominum de coelis
« dnia: 14-07-2007, 13:31:06 »
Alleluia.

Laudate Dominum de cælis: * laudate eum in excelsis.
Laudate eum omnes angeli eius: * laudate eum omnes virtutes eius.
Laudate eum sol et luna: * laudate eum omnes stellæ, et lumen.
Laudate eum cæli cælorum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: * præceptum posuit, et non præteribit.
Laudate Dominum de terra, * dracones, et omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: * quæ faciunt verbum eius:
Montes, et omnes colles: * ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiæ, et universa pecora: * serpentes, et volucres pennatæ:
Reges terræ, et omnes populi: * principes, et omnes iudices terræ.
Iuvenes, et virgines: + senes cum iunioribus laudent nomen Domini: * quia exaltatum est nomen eius solius.
Confessio eius super cælum, et terram: * et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis eius: * filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 148: Laudate Dominum de coelis
« dnia: 14-07-2007, 13:31:06 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 148: Laudate Dominum de coelis
« Odpowiedź #1 dnia: 14-07-2007, 17:00:52 »