Autor Wątek: Psalm 149: Cantate Domino canticum novum  (Przeczytany 1792 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 149: Cantate Domino canticum novum
« dnia: 14-07-2007, 17:01:23 »
Alleluia.

Cantate Domino canticum novum: * laus eius in ecclesia sanctorum.
Lætetur Israel in eo, qui fecit eum: * et filii Sion exultent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro: * in tympano, et psalterio psallant ei:
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: * et exaltabit mansuetos in salutem.
Exultabunt sancti in gloria: * lætabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum: * et gladii ancipites in manibus eorum:
Ad faciendam vindictam in nationibus: * increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: * et nobiles eorum in manicis ferreis.
Ut faciant in eis iudicium conscriptum: * gloria hæc est omnibus sanctis eius.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 149: Cantate Domino canticum novum
« dnia: 14-07-2007, 17:01:23 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 149: Cantate Domino canticum novum
« Odpowiedź #1 dnia: 14-07-2007, 17:01:48 »