Autor Wątek: Psalm 129 (128): Saepe expugnaverunt me a iuventute mea  (Przeczytany 1623 razy)

ania_s

  • Gość
Canticum graduum.

Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea, * dicat nunc Israel.
Sæpe expugnaverunt me a iuventute mea: * etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: * prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus iustus concidit cervices peccatorum: * confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
Fiant sicut fœnum tectorum: * quod priusquam evellatur, exaruit:
De quo non implevit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manipulos colligit.
Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos: * benediximus vobis in nomine Domini.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


ania_s

  • Gość