Psalm 135 (134): Laudate nomen Domini

Zaczęty przez ania_s, 14-07-2007, 19:18:26

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

Alleluia.

Laudate nomen Domini, * laudate servi Dominum:
Qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quia bonus Dominus: * psallite nomini eius, quoniam suave.
Quoniam Iacob elegit sibi Dominus * Israel in possessionem sibi.
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, * et Deus noster præ omnibus diis.
Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo, * in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
Educens nubes ab extremo terræ: * fulgura in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris suis: * qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.
Et misit signa, et prodigia in medio tui Ægypte: * in Pharaonem, et in omnes servos eius.
Qui percussit gentes multas: * et occidit reges fortes:
Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, * et omnia regna Chanaan.
Et dedit terram eorum hereditatem, * hereditatem Israel populo suo.
Domine nomen tuum in æternum: * Domine memoriale tuum in generationem et generationem.
Quia iudicabit Dominus populum suum: * et in servis suis deprecabitur.
Simulacra Gentium argentum, et aurum, * opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur: * oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient: * neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea: * et omnes, qui confidunt in eis.
Domus Israel benedicite Domino: * domus Aaron benedicite Domino.
Domus Levi benedicite Domino: * qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Benedictus Dominus ex Sion, * qui habitat in Ierusalem.