Autor Wątek: Psalm 138 (137): Confitebor Tibi, Domine  (Przeczytany 1944 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 138 (137): Confitebor Tibi, Domine
« dnia: 14-07-2007, 19:23:56 »
Ipsi David.

Confitebor tibi Domine in toto corde meo: * quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi: * adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.
Super misericordia tua, et veritate tua: * quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
In quacumque die invocavero te, exaudi me: * multiplicabis in anima mea virtutem.
Confiteantur tibi Domine omnes reges terræ: * quia audierunt omnia verba oris tui:
Et cantent in viis Domini: * quoniam magna est gloria Domini.
Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit: * et alta a longe cognoscit.
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: + et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, * et salvum me fecit dextera tua.
Dominus retribuet pro me: + Domine misericordia tua in sæculum: * opera manuum tuarum ne despicias.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 138 (137): Confitebor Tibi, Domine
« dnia: 14-07-2007, 19:23:56 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 138 (137): Confitebor Tibi, Domine
« Odpowiedź #1 dnia: 14-07-2007, 19:24:18 »