Autor Wątek: Psalm 31 (30) In te Domine speravi non confundar in æternum  (Przeczytany 3934 razy)

Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil
[Psalm w brewiarzu jest podzielony na części oznaczone liczbami rzymskimi.]

In finem, Psalmus David, pro extasi.

[I.]
In te Domine speravi non confundar in æternum: * in iustitia tua libera me.
Inclina ad me aurem tuam, * accelera ut eruas me.
Esto mihi in Deum protectorem: et in domum refugii, * ut salvum me facias.
Quoniam fortitudo mea, et refugium meum es tu: * et propter nomen tuum deduces me, et enutries me.
Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi: * quoniam tu es protector meus.
In manus tuas commendo spiritum meum: * redemisti me Domine Deus veritatis.
Odisti observantes vanitates, * supervacue.
Ego autem in Domino speravi: * exultabo, et lætabor in misericordia tua.
Quoniam respexisti humilitatem meam, * salvasti de necessitatibus animam meam.
Nec conclusisti me in manibus inimici: * statuisti in loco spatioso pedes meos.

[II.]
Miserere mei Domine quoniam tribulor: † conturbatus est in ira oculus meus, * anima mea, et venter meus:
Quoniam defecit in dolore vita mea: * et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus mea: * et ossa mea conturbata sunt.
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde: * et timor notis meis. Qui videbant me, foras fugerunt a me: * oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde.
Factus sum tamquam vas perditum: * quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.
In eo dum convenirent simul adversum me, * accipere animam meam consiliati sunt.
Ego autem in te speravi Domine: † dixi: Deus meus es tu: * in manibus tuis sortes meæ.
Eripe me de manu inimicorum meorum, * et a persequentibus me.
Illustra faciem tuam super servum tuum, † salvum me fac in misericordia tua: * Domine non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in infernum: * muta fiant labia dolosa.
Quæ loquuntur adversus iustum iniquitatem, * in superbia, et in abusione.

[III.]
Quam magna multitudo dulcedinis tuæ Domine, * quam abscondisti timentibus te!
Perfecisti eis, qui sperant in te, * in conspectu filiorum hominum.
Abscondes eos in abscondito faciei tuæ * a conturbatione hominum.
Proteges eos in tabernaculo tuo, * a contradictione linguarum.
Benedictus Dominus: * quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: * Proiectus sum a facie oculorum tuorum.
Ideo exaudisti vocem orationis meæ, * dum clamarem ad te.
Diligite Dominum omnes sancti eius: † quoniam veritatem requiret Dominus, * et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, * omnes qui speratis in Domino.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne


Rorantysta

  • Główny Moderator
  • Przodownik pracy
  • *****
  • Wiadomości: 565
    • Zobacz profil