Psalm 125 (124): Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion

Zaczęty przez ania_s, 16-07-2007, 10:48:30

Poprzedni wątek - Następny wątek

ania_s

Canticum graduum.

Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: * non commovebitur in æternum, qui habitat in Ierusalem.
Montes in circuitu eius: + et Dominus in circuitu populi sui, * ex hoc nunc et usque in sæculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: * ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
Benefac Domine bonis, * et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: * pax super Israel.