Autor Wątek: Psalm 124 (123): Nisi quia Dominus erat in nobis  (Przeczytany 2217 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 124 (123): Nisi quia Dominus erat in nobis
« dnia: 16-07-2007, 10:47:36 »
Canticum graduum.

Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel: * nisi quia Dominus erat in nobis,
Cum exurgerent homines in nos, * forte vivos deglutissent nos:
Cum irasceretur furor eorum in nos, *forsitan aqua absorbuisset nos.
Torrentem pertransivit anima nostra: * forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Benedictus Dominus * qui non dedit nos, in captionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium:
Laqueus contritus est, * et nos liberati sumus.
Adiutorium nostrum in nomine Domini, * qui fecit cælum et terram.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 124 (123): Nisi quia Dominus erat in nobis
« dnia: 16-07-2007, 10:47:36 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 124 (123): Nisi quia Dominus erat in nobis
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 10:50:10 »