Autor Wątek: Psalm 94 (93): Deus, ultionum Domine  (Przeczytany 2264 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 94 (93): Deus, ultionum Domine
« dnia: 16-07-2007, 12:29:58 »
Psalmus ipsi David, Quarta sabbati.

Deus ultionum Dominus: * Deus ultionum libere egit.
Exaltare qui iudicas terram: * redde retributionem superbis.
Usquequo peccatores Domine: * usquequo peccatores gloriabuntur:
Effabuntur, et loquentur iniquitatem: * loquentur omnes, qui operantur iniustitiam?
Populum tuum Domine humiliaverunt: * et hereditatem tuam vexaverunt.
Viduam, et advenam interfecerunt: * et pupillos occiderunt.
Et dixerunt: Non videbit Dominus, * nec intelliget Deus Iacob.
Intelligite insipientes in populo: * et stulti aliquando sapite.
Qui plantavit aurem, non audiet? * aut qui finxit oculum, non considerat?
Qui corripit gentes, non arguet: * qui docet hominem scientiam?
Dominus scit cogitationes hominum, * quoniam vanæ sunt.

[II]
Beatus homo, quem tu erudieris Domine: * et de lege tua docueris eum.
Ut mitiges ei a diebus malis: * donec fodiatur peccatori fovea.
Quia non repellet Dominus plebem suam: * et hereditatem suam non derelinquet.
Quoadusque iustitia convertatur in iudicium: * et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde.
Quis consurget mihi adversus malignantes? * aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
Nisi quia Dominus adiuvit me: * paulominus habitasset in inferno anima mea.
Si dicebam: Motus est pes meus: * misericordia tua Domine adiuvabat me.
Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: * consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis: * qui fingis laborem in præcepto?
Captabunt in animam iusti: * et sanguinem innocentem condemnabunt.
Et factus est mihi Dominus in refugium: * et Deus meus in adiutorium spei meæ.
Et reddet illis iniquitatem ipsorum: + et in malitia eorum disperdet eos: * disperdet illos Dominus Deus noster.

« Ostatnia zmiana: 16-07-2007, 12:44:55 wysłana przez ania_s »

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 94 (93): Deus, ultionum Domine
« dnia: 16-07-2007, 12:29:58 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 94 (93): Deus, ultionum Domine
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 12:30:37 »