Autor Wątek: Psalm 97 (96): Dominus regnavit, exultet terra  (Przeczytany 2600 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 97 (96): Dominus regnavit, exultet terra
« dnia: 16-07-2007, 12:33:41 »
Huic David, Quando terra eius restituta est.

Dominus regnavit, exultet terra: * lætentur insulæ multæ.
Nubes, et caligo in circuitu eius: * iustitia, et iudicium correctio sedis eius.
Ignis ante ipsum præcedet, * et inflammabit in circuitu inimicos eius.
Illuxerunt fulgura eius orbi terræ: * vidit, et commota est terra.
Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: * a facie Domini omnis terra.
Annunciaverunt cæli iustitiam eius: * et viderunt omnes populi gloriam eius.
Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: * et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum omnes angeli eius: * audivit, et lætata est Sion.
Et exultaverunt filiæ Iudæ, * propter iudicia tua Domine:
Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram: * nimis exaltatus es super omnes deos.
Qui diligitis Dominum, odite malum: + custodit Dominus animas sanctorum suorum, * de manu peccatoris liberabit eos.
Lux orta est iusto, * et rectis corde lætitia.
Lætamini iusti in Domino: * et confitemini memoriæ sanctificationis eius.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 97 (96): Dominus regnavit, exultet terra
« dnia: 16-07-2007, 12:33:41 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 97 (96): Dominus regnavit, exultet terra
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 12:34:10 »