Autor Wątek: Psalm 99 (98): Dominus regnavit, irascentur populi  (Przeczytany 1895 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 99 (98): Dominus regnavit, irascentur populi
« dnia: 16-07-2007, 12:35:14 »
Psalmus ipsi David.

Dominus regnavit, irascantur populi: * qui sedet super cherubim, moveatur terra.
Dominus in Sion magnus: * et excelsus super omnes populos.
Confiteantur nomini tuo magno: quoniam terribile, et sanctum est: * et honor regis iudicium diligit.
Tu parasti directiones: * iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
Exaltate Dominum Deum nostrum, + et adorate scabellum pedum eius: * quoniam sanctum est.
Moyses et Aaron in sacerdotibus eius: * et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius:
Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: * in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius, * et præceptum quod dedit illis.
Domine Deus noster tu exaudiebas eos: + Deus tu propitius fuisti eis, * et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
Exaltate Dominum Deum nostrum, + et adorate in monte sancto eius: * quoniam sanctus Dominus Deus noster.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 99 (98): Dominus regnavit, irascentur populi
« dnia: 16-07-2007, 12:35:14 »

ania_s

  • Gość