Autor Wątek: Psalm 101 (100): Misericordiam et iudicium  (Przeczytany 1912 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 101 (100): Misericordiam et iudicium
« dnia: 16-07-2007, 13:01:08 »
Psalmus ipsi David.

Misericordiam, et iudicium * cantabo tibi Domine:
Psallam, et intelligam in via immaculata, * quando venies ad me.
Perambulabam in innocentia cordis mei, * in medio domus meæ.
Non proponebam ante oculos meos rem iniustam: * facientes prævaricationes odivi.
Non adhæsit mihi cor pravum: * declinantem a me malignum non cognoscebam.
Detrahentem secreto proximo suo, * hunc persequebar.
Superbo oculo, et insatiabili corde, * cum hoc non edebam.
Oculi mei ad fideles terræ ut sedeant mecum: * ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam: * qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
In matutino interficiebam omnes peccatores terræ: * ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 101 (100): Misericordiam et iudicium
« dnia: 16-07-2007, 13:01:08 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 101 (100): Misericordiam et iudicium
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 13:05:32 »