Autor Wątek: Psalm 102 (101): Domine, exaudi orationem meam  (Przeczytany 2090 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 102 (101): Domine, exaudi orationem meam
« dnia: 16-07-2007, 13:01:33 »
Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

Domine exaudi orationem meam: * et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: * in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te *, velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: *et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: * quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei * adhæsit os meum carni meæ.
Similis factus sum pellicano solitudinis: * factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi, * et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: * et qui laudabant me adversum me iurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam, * et potum meum cum fletu miscebam.
A facie iræ et indignationis tuæ: * quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: * et ego sicut fœnum arui.
Tu autem Domine in æternum permanes: * et memoriale tuum in generationem et generationem.

[II]
Tu exurgens misereberis Sion: * quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: * et terræ eius miserebuntur.
Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, * et omnes reges terræ gloriam tuam.
Quia ædificavit Dominus Sion: * et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: *et non sprevit precem eorum.
Scribantur hæc in generatione altera: * et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:
Quia prospexit de excelso sancto suo: * Dominus de cælo in terram aspexit:
Ut audiret gemitus compeditorum: * ut solveret filios interemptorum:
Ut annuncient in Sion nomen Domini: * et laudem eius in Ierusalem.
In conveniendo populos in unum, * et reges ut serviant Domino.

[III]
Respondit ei in via virtutis suæ: * Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: * in generationem et generationem anni tui.
Initio tu Domine terram fundasti: * et opera manuum tuarum sunt cæli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: * et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : * tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: * et semen eorum in sæculum dirigetur.


spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 102 (101): Domine, exaudi orationem meam
« dnia: 16-07-2007, 13:01:33 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 102 (101): Domine, exaudi orationem meam
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 13:05:38 »