Autor Wątek: Psalm 103 (102): Benedic, anima mea. Domino  (Przeczytany 2104 razy)

ania_s

  • Gość
Psalm 103 (102): Benedic, anima mea. Domino
« dnia: 16-07-2007, 13:01:52 »
Ipsi David.

Benedic anima mea Domino * et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic anima mea Domino: * et noli oblivisci omnes retributiones eius:
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: * qui sanat omnes infirmitates tuas.
Qui redimit de interitu vitam tuam: * qui coronat te in misericordia et miserationibus.
Qui replet in bonis desiderium tuum: * renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
Faciens misericordias Dominus: * et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi, * filiis Israel voluntates suas.
Miserator, et misericors Dominus: * longanimis, et multum misericors.
Non in perpetuum irascetur: * neque in æternum comminabitur.
Non secundum peccata nostra fecit nobis: * neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: * corroboravit misericordiam suam super timentes se.
Quantum distat Ortus ab occidente: * longe fecit a nobis iniquitates nostras.

[II]
Quomodo miseretur pater filiorum, + misertus est Dominus timentibus se: * quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Recordatus est quoniam pulvis sumus: + homo, sicut fœnum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorebit.
Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: * et non cognoscet amplius locum suum.
Misericordia autem Domini ab æterno, * et usque in æternum super timentes eum.
Et iustitia illius in filios filiorum, * his qui servant testamentum eius:
Et memores sunt mandatorum ipsius, * ad faciendum ea.
Dominus in cælo paravit sedem suam: * et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Benedicite Domino omnes angeli eius: + potentes virtute, facientes verbum illius, * ad audiendam vocem sermonum eius.
Benedicite Domino omnes virtutes eius: * ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
Benedicite Domino omnia opera eius: + in omni loco dominationis eius, * benedic anima mea Domino.

spiewnik.katolicy.net : chorał gregoriański i tradycyjne pieśni kościelne

Psalm 103 (102): Benedic, anima mea. Domino
« dnia: 16-07-2007, 13:01:52 »

ania_s

  • Gość
Odp: Psalm 103 (102): Benedic, anima mea. Domino
« Odpowiedź #1 dnia: 16-07-2007, 13:05:55 »